[39]
exstat oratio hominis, ut opinio
mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque
eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in
L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem
virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis
optimis1 temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum
in contionem Gracchus vocari iuberet et viator2 quaereret,
quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit,
'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne
inimicus quidem satis in3 appellando significare poterat, nisi
ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo
quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque
iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.