[5]
nihil
enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis1, odio
dignitatis2, odio rei publicae: non me magis violavit quam
senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam
Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam
in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit
quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius3
familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam
a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem
illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem
ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac
beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum?
qui si sensit4 quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit
miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se
stuporis excusatione defendat.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.