[47]
extremum illud est1. ego2, si essent inimicitiae3 mihi
cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere,
inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam
summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa
deponere. sed4 cum inimicitiae fuerint numquam, opinio
iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea5, patres conscripti,
si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos
quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum
vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando
imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae
providebo; si aliquod meum privatum officium, me
non ingratum esse praestabo. atque hoc velim probare
omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut
iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra
auctoritate texerunt, aut iis, si6 qui meum cum inimico suo
reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et
cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.