[27]
vitia me hercule Cn. Planci res eae1 de quibus dixi tegere2
potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta
adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est3 enim qui
adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic
ab illo gravissimo et4 sanctissimo atque omni laude et honore
dignissimo viro dilectus5 est ut et contuberni necessitudo et
adulescentis6 modestissimi pudor postulabat, quod7, si adesset,
non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et
socer, T. Torquatus, omni illi8 et virtute9 et laude par, qui est
quidem cum illo maximis vinclis10 et propinquitatis11 et adfinitatis
coniunctus, sed ita magnis12 amoris ut illae necessitudinis
causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis
Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui13 cum
fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se14 probatum
sperare debet15. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos,
qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui
civis! qualem16 hunc putent, adsiduitate testimonioque
declarant.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Cn. Pl. res eae TE: res hae Cn. Pl. cett.
2 dixit agere (aeg- T) TE
3 est om. T
4 grav. et grav. viro et E
5 delectus Tc
6 adulescentis (adol- E) TE: adolescentuli cett.
8 omni illi TE: illi omni cett.
9 et virt. TE: virt. cett.
10 vinclis PTE: vinculis cett.
11 appropinquitatis T
12 magni codd. (P lacer est): corr. Pantagathus
13 cui (cui qui ψc) b2ψς: qui (quibus ς mg., P lacer est) cett.
14 se om. P
15 sperare debet P: debet sperare cett.
16 qui qualem Keil
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.