[8]
bellum inexpiabile
infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus;
gerit idem bellum cum senatu populoque Romano;
omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem,
cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et
immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id
suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in
hac urbe, nisi eum hic1 ipse Iuppiter ab hoc templo atque
moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate,
quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum
auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos,
crudelissimis exemplis interemit propudium2 illud
et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum
vel, si etiam di oderunt3 quos oportet, deorum4.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.