[45]
nemo umquam puer emptus libidinis causa
tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens
te pater eius domu1 sua eiecit, quotiens custodes posuit
ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante
libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere2. quae
flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de
rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud
cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad
pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat;
orabat ut se3 contra suum patrem, si sestertium sexagiens
peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse
dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat4, quod
desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium
iturum5.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.