[3]
quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta
ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus.
itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat
domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus,
praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultum1
esse quam bellum hinc intellegi potest2 quod bello3 vacationes
valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi,
ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non
possit.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.