[9]
in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod
ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim
divisurum se1 confirmat; deinde omnibus portis quo velint
deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque
pestes quae sequuntur2 Antonium aedis sibi optimas, hortos,
Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes,
si3 homines illi ac non pecudes potius4, inani spe ad aquas
usque et Puteolos5 pervehuntur. ergo habet Antonius quod
suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di
meliora! id enim ipsum agimus ne6 quis posthac quicquam
eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est:
hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem
adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis7 fieri repente
divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris
bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.