Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[109]
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam
iterum tribunum fregit1, vir et oratione gravis et auctoritate,
eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam
gentilis, Brute, M. Pennus facete2 agitavit in tribunatu
C. Gracchum, paulum3 aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido4 et5 L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus
Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam
de T. Flaminino6,
quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine
diligenter locutum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.