Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[105]
Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non
enim1 lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
33.
Sic igitur inducto et constituto probabili,2 et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides
profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis
patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor
oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum
cadunt sentiet.3 mare illud, quod nunc favonio nascente
purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec
tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a
sole conlucet4 albescit etvibrat dissimileque estproximo
ei5 continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur
id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.