Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41] quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio “eripite nos ex servitute”? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est. “nolite sinere nos cuiquam servire.” in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit? “nisi vobis universis.” dominum mutare, non liber esse volt. “quibus et possumus et debemus.” nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.