This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[119]
elicerem1 ex te
cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem [p. 86]
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.
Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad
quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram,
tamen invenire malo paratiores.
Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
Recte, inquit, intellegis.
Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
de dissensione nostra iudicare.
Eiuro,2 inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;
tu enim ista lenius,3 hic Stoicorum more nos vexat.
Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam
haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi,
nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi
et disputandi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.