This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non
sit1 in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud,
quod multitudinis rumore2 laudetur. ego autem hoc
etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non
sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur,
quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob
eam causam tamen3 illud dici esse honestum,4 quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent
id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura
victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod [p. 56]
a te etiam paulo ante5 dictum est, non posse iucunde
vivi nisi etiam honeste.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.