This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
Posuisti etiam1 dicere alios foedus
quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum
sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos;
id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates
percipiendas2 maxime pertinere. hoc foedus facere si
potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam,
virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an3 vero, si
fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam
sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam,
dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.