This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
sed tamen in vita occupata1 atque, ut2 Neoptolemi tum
erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et
ferunt fructus, si3 non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex
parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut
metu liberemur.4 velut ex ea disputatione, quae mihi
nuper habita est in Tusculano, magna videbatur5 mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad
animum metu liberandum. nam qui id6 quod vitari
non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo [p. 281]
potest; sed qui non modo quia necesse est mori,
verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium
ad beatam vitam comparavit.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.