This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
aegritudo
autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe
pestiferae sunt: igitur1 etiam susceptae continuo in
magna pestis parte versantur. etenim ipsae2 se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi
imbecillitas3 indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit4 locum consistendi. quam ob rem nihil
interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an
moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit,
is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se
odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico
incitataque semel proclivi labuntur sustinerique5 nullo
modo possunt.
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas,
quas nos6 extirpandas putamus, non modo naturalis
esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.