Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
quod si rectum statuerimus vel
concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab
eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si
simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis
amicis qui ante oculos sunt, quos videmus1 aut de
quibus memoriam accepimus, quos novit vita com-
[p. 150]
munis. ex hoc numero nobis exempla sumenda
sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam
proxime accedunt.
1 videmus P Reid; vidimus ER Müller.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.