This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Hac divisione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt; nec [p. 12] enim solum utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, turn pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.