previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.

[2] diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die?

[3] Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. est πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.

[4] quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆς πολιτείας fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸς Ἐνυάλιος occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶς de pacis simulatae periculis disserentem. [5] habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus illequid censesaiebatfacturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?” quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententiairelinquendae urbis movet hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse. sed haec et multa alia coram.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: