This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat, conquiri vero et elici blanditus, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.