This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] de motu temporum venientis anni nihil te intellegere volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo ; in re publica scio quam sollicitus esse s soleas. video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet. Hortensi calor multum valebit Gabini absolutio lex impunitatis putatur. ἐν παρέργῳ de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius to miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.