This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam [2] tamen non omittam. Cum virilem partem unam ferro reseratam 1detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem 2patrisfamilias, non reticendum [3] putavi. Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos: quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus 3impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.