previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit, adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. [2] responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.

[3] dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis1 dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque [p. 32] operum dispositis. interim animos eorum nunc ira2 in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit. [4] ut vero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. [5] Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.

[6] inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. [7] ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur hortator aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, [8?] tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo3 genere. [9] itaque latius quam qua4 caederetur ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. [10] locum quoque editum capiunt collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant; et [p. 34] Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis5 ducunt. [11] utrimque summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies6 urbem Saguntini faciunt. [12] simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam7 procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. [13] paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.

1 iis edd.: his CM

2 A.U.C. 535

3 antiquo ς: antiquae CM.

4 quam qua Weissenborn: qua qua C: quam qua M: quam ς.

5 A.U.C. 535

6 dies ς valla: diem CM.

7 tam ς: iam CM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oretani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ballistis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Catapultas
    • Harper's, Turris
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONQUISITO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOLABRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARPETA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ORETA´NI
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: