previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. "si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem [p. 116] loqui apud vos; [2] quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent,1 aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui? [3] nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, [4?] ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt.

"ne genus belli neve hostem ignoretis, [5?] cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta2 belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. [6] erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus qui victoribus et victis esse solet. nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt; [7] nisi creditis qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis3 plus spei nactos esse. [8] at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. [9] effigies immo, [p. 118] umbrae hominum, fame frigore, inluvie squalore4 enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torpida5 gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. [10] cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis. ac nihil magis vereor quam ne, cum vos6 pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. [11] sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.

1 egregie vicissent edd.: aegre evicissent CM.

2 a quibus capta edd.: quibus capta CM.

3 anissis gruter: amissis qui plures paene perierint quam supersunt CM.

4 A.U.C. 536

5 torpida lipsius: torrida CM.

6 quam ne, cum vos Madvig: nec umquam uos cum CM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: