This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
haud segniter inde duces Poeni fortuna
usi confestim e proelio vix necessaria quiete data
militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen
rapiunt non dubia spe, cum se conianxissent, debellari
posse.
[2]
quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque
victoria recenti laetos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro
[p. 280]
haud dubia parem victoriam expectantes.
[3]
ad Romanos
nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed
maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio
qualis iam praesagientibus animis inminentis mali
esse solet.
[4]
imperator ipse, praeterquam quod ab sociis
se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat,
coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae
cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat:
quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem,
[5]
nisi
defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur
potuisse?
[6]
quo modo autem non obstitisse aut ab tergo
secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum
coirent et duces et exercitus hostium, non posset, ipse
certe cum fratre coniungeret copias?
[7]
his anxius curis
id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde,
quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob
id quietis aliquantum emensus est iter.
[8]
luce ut sen.
serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante
noctem adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in
latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen;
[9]
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres:
copiae adsequerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.