previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. [2] inuentus est Numida qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. [3] ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur. [4] ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis uelitaribus inest. [5] eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. [6] [p. 26007]postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in campum qui medius inter castra murumque erat aduersus instructos Campanorum equites processerunt, [7] et ubi ad coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; [8] quibus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. [9] inde equitatu quoque superior Romana res fuit; [10] institutum ut uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.963
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Navius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iacula
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ANTEFIXA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TORMENTUM
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Indi'bilis
    • Smith's Bio, Nae'vius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: