This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
diesque quadraginta sine ullo conatu
sedentes in conspectu hostium absumpserant. inde
spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae
[p. 60]
pacis;
[2]
habitoque concilio delecti ad eam rem
agendam Pausanias praetor et Alexander magister
equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas
Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt.
[3]
summa
postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus
rex deduceret; iis, quorum agros urbesque populatus
esset, redderet res, quae comparerent; ceterorum aequo
arbitrio aestimatio fieret.
[4]
Philippus aliam aliarum
civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus
essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum.
[5]
si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent
populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum.
[6]
consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice
opus esse dicere; cui enim non apparere ab eo, qui
prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum
ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse?
[7]
inde cum ageretur, quae civitates liberandae
essent, Thessalos primos omnium nominavit consul.
ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: 'quid victo gravius imperares, T. Quincti?',
[8]
atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum
aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni
fuerant, pugnam inter se consererent.
[9]
postero die per
excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad
id patenti multa levia commissa proelia sunt;
[10]
deinde
recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
[11]
pro his ordo et militaris disciplina et genus
armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste
loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.
[12]
multis hinc atque
illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio
iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.