This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. fanum ibi augustum Apollinis et oraculum;
sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur.1
[2]
hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est,
quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod
ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis2 cogeret iura antiqua pati.
[3]
eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso3 et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
[4]
consul tribuno militum misso cum modica manu castellum4 vi cepit, captum Alabandensibus reddit.5 ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
[5]
huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis.
[6]
et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus
oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet
Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu
certasse.
[7]
maeander ex arce summa Celaenarum6 [p. 42] ortus, media urbe decurrens, per Caras primum deinde7 Ionas in sinum maris editur qui8 inter Prienen et Miletum est.
[8]
ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius,9 ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit.
[9]
parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.10
[10]
discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit ne Romani milites acciperent priusquam Attali auxilia accepissent.
[11]
inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte quae vergit ad Pamphylium mare. integris viribus11 regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.
[12]
tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice12 primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se13 nec virtute pares esse, in urbem14 compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati.
[13]
quinque [p. 44] et viginti talenta argenti et decem milia medimnum15 tritici imperata; ita in deditionem accepti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.