This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
clamor e tota contione ortus, uti bonum
animum haberet: neminem illi vim adlaturum salvis
legionibus Romanis.
haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.
[2]
tum silentio facto
praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit. qui
simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,
[3]
tum dictator 'quaero' inquit 'de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules
creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto
audientem esse?
[4]
itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi
turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis
agerem?
[5]
simul illud, quae dictatori religio inpedimento
ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum
[p. 489]
solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad
voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
[6]
quin tu respondes, vetuerimne te quicquam
rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus
conferre?
[7]
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis,
turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum
hoste confligere.
[8]
ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.'
[9]
aduersus quae singula cum respondere haud facile
esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis
sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius
quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur
purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,
[10]
tunc
Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum
ac virgas et secures expediri iussit.
[11]
Fabius fidem militum inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese
recepit.
[12]
inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi
preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum
neu cum eo exercitum damnaret;
[13]
extrema contio et
circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem
satis quietum erat;
[14]
legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae
spatium et consilio tempus daret:
[15]
satis castigatam
adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam;
ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico
iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae
genti eam iniungeret ignominiam.
[16]
cum parum precibus,
parum causa proficerent, intueri saevientem contionem
iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem
ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae
[p. 490]
eius;
[17]
neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam
vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam
multitudinem in se pravo certamine movisset.
[18]
postremo,
ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q.
Fabium eo tempore animadverti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.