previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora militum foede saevitum. [2] itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio novi hostesiam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum eratdecernuntur. [3] primo ita omnia [p. 334] opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt1 [4?] ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. [5] ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta2 gentis gloria fuit. [6] nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt [7] bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit.

[8] et in Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat; [9] satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum. [10] adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. [11] nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen [p. 336] credidissent pares, coniungi utique passi duos3 consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. [12] raptim conlatae sarcinae in medium, et prout tempus patiebatur instructa acies. clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; [13] isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit, clamitans [14?] summum flagitium fore si alterum exercitum utriusque victoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. [15] qua impetum dederat perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit. [16] quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.

[17] iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem. [18] in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores [p. 338] vadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem4 clamitantes. [19] indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. [20] nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis quae ceperant funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant. [21] tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.

[22] Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. [23] Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, qui id5 maluerunt quam civitatem,suae leges redditae, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. [24] Anagninis quique alii6 arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione: data concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum.

[25] eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco [p. 340] censore locata est, quam consul bello Samnitium7 voverat. ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae. [26] et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

1 A.U.C. 447-448

2 vetusta Gronovius: vetustae klockius: vetustate ω.

3 A.U.C. 447-448

4 A.U.C. 447-448

5 qui id harant: qui FT2 or T3 (marg.): quia ω.

6 quinque alii H.G. Mueller: quique (quicque D? LAω.

7 A.U.C. 447-448

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Tremulus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salutis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alatrinatibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anagninis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Verulanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Viae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Conubium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equester
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ferentinati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Iunius Bubulcus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ANAGNIA (Anagni) Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CI´VITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALATRIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANA´GNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´RNICI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VERULAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA VALERIA
    • Smith's Bio, Bubulcus
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Salus
    • Smith's Bio, Tre'mulus, Q. Ma'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (26):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: