previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Sappho Phaoni

Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
     Protinus est oculis cognita nostra tuis
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
     Hoc breve nescires unde movetur opus?
5Forsitan et quare mea sint alterna requiras
     Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
Flendus amor meus estelegiae flebile carmen;
     Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris
10      Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
     Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
     Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
15Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
     Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
     Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
20      Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.
Est in te facies, sunt apti lusibus anni
     O facies oculis insidiosa meis!
Sume fidem et pharetramfies manifestus Apollo;
     Accedant capiti cornuaBacchus eris!
25Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,
     Nec norat lyricos illa vel illa modos;
At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
     Iam canitur toto nomen in orbe meum.
Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,
30      Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
Si mihi difficilis formam natura negavit,
     Ingenio formae damna repende meo.
Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,
     Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.
35Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
     Andromede, patriae fusca colore suae.
Et variis albae iunguntur saepe columbae,
     Et niger a viridi turtur amatur ave.
Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
40      Nulla futura tua est, nulla futura tua est.
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;
     Unam iurabas usque decere loqui.
Cantabam, meminimeminerunt omnia amantes
     Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
45Haec quoque laudabas, omnique a parte placebam
     Sed tum praecipue, cum fit amoris opus.
Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,
     Crebraque mobilitas aptaque verba ioco,
Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
50      Plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
     Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
O vos erronem tellure remittite vestra,
     Nisiades matres Nisiadesque nurus,
55Nec vos decipiant blandae mendacia linguae!
     Quae dicit vobis, dixerat ante mihi.
Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos
     Nam tua sumvati consule, diva, tuae!
An gravis inceptum peragit fortuna tenorem
60      Et manet in cursu semper acerba suo?
Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
     Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
Arsit iners frater meretricis captus amore
     Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;
65Factus inops agili peragit freta caerula remo,
     Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
     Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,
70      Accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis.
     Non agitur vento nostra carina suo.
Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
     Nec premit articulos lucida gemma meos;
75Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
     Non Arabum noster dona capillus habet.
Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
     Ille mei cultus unicus auctor abes.
Molle meum levibusque cor est violabile telis,
80      Et semper causa est, cur ego semper amem
Sive ita nascenti legem dixere Sorores
     Nec data sunt vitae fila severa meae,
Sive abeunt studia in mores, artisque magistra
     Ingenium nobis molle Thalia facit.
85Quid mirum, si me primae lanuginis aetas
     Abstulit, atque anni quos vir amare potest?
Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam
     Et faceres, sed te prima rapina tenet!
Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,
90      Iussus erit somnos continuare Phaon;
Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,
     Sed videt et Marti posse placere suo.
O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
     O decus atque aevi gloria magna tui,
95Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros!
     Non ut ames oro, verum ut amere sinas.
Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;
     Adspice, quam sit in hoc multa litura loco!
Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
100      Et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!'
Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
     Denique non timui, quod dolitura fui.
Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
     Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.
105Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem
     Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
Per tibiqui numquam longe discedat! — amorem,
     Perque novem iuro, numina nostra, deas,
Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,
110      Nec me flere diu, nec potuisse loqui!
Et lacrimae deerant oculis et verba palato,
     Adstrictum gelido frigore pectus erat.
Postquam se dolor invenit, nec pectora plangi
     Nec puduit scissis exululare comis,
115Non aliter, quam si nati pia mater adempti
     Portet ad exstructos corpus inane rogos.
Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
     Frater, et ante oculos itque reditque meos,
Utque pudenda mei videatur causa doloris,
120      'Quid dolet haec? certe filia vivit!' ait.
Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat
     Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt
     Somnia formoso candidiora die.
125Illic te invenio, quamvis regionibus absis;
     Sed non longa satis gaudia somnus habet
Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
     Saepe tuae videor supposuisse meos;
Oscula cognosco, quae tu committere lingua
130      Aptaque consueras accipere, apta dare.
Blandior interdum verisque simillima verba
     Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
     Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.
135At cum se Titan ostendit et omnia secum,
     Tam cito me somnos destituisse queror;
Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint
     Conscia deliciis illa fuere meis.
Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
140      Attigit, in collo crine iacente feror.
Antra vident oculi scabro pendentia tofo,
     Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;
Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
     Praebuit et multa texit opaca coma
145Sed non invenio dominum silvaeque meumque.
     Vile solum locus est; dos erat ille loci.
Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
     De nostro curvum pondere gramen erat.
Incubui tetigique locum, qua parte fuisti;
150      Grata prius lacrimas conbibit herba meas.
Quin etiam rami positis lugere videntur
     Frondibus, et nullae dulce queruntur aves;
Sola virum non ulta pie maestissima mater
     Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
155Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores
     Hactenus; ut media cetera nocte silent.
Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
     Fons sacerhunc multi numen habere putant
Quem supra ramos expandit aquatica lotos,
160      Una nemus; tenero caespite terra viret.
Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
     Constitit ante oculos Naias una meos.
Constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequis
     Ureris, Ambracia est terra petenda tibi.
165Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor
     Actiacum populi Leucadiumque vocant.
Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
     Misit, et inlaeso corpore pressit aquas.
Nec mora, versus amor fugit lentissima mersi
170      Pectora, Deucalion igne levatus erat.
Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
     Leucada nec saxo desiluisse time!'
Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo,
     Nec lacrimas oculi continuere mei.
175Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
     Sit procul insano victus amore timor!
Quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito
     Et mea non magnum corpora pondus habe!
Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,
180      Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae!
Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
     Et sub ea versus unus et alter erunt:
Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
     Convenit illa mihi, convenit illa tibi.
185Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
     Cum profugum possis ipse referre pedem?
Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
     Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
An potes, o scopulis undaque ferocior omni,
190      Si moriar, titulum mortis habere meae?
Ah quanto melius iungi mea pectora tecum
     Quam poterant saxis praecipitanda dari!
Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,
     Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
195Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,
     Ingeniumque meis substitit omne malis.
Non mihi respondent veteres in carmina vires;
     Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
200      Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
     Desinite ad citharas turba venire mea!
Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
     Me miseram, dixi quam modo paene 'meus!'
205Efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit.
     Ingenio vires ille dat, ille rapit.
Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur?
     An riget, et Zephyri verba caduca ferunt?
Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;
210      Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
Sive redis, puppique tuae votiva parantur
     Munera, quid laceras pectora nostra mora?
Solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
     Aura dabit cursum; tu modo solve ratem!
215Ipse gubernabit residens in puppe Cupido;
     Ipse dabit tenera vela legetque manu.
Sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho
     Non tamen invenies, cur ego digna fugi
Hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,
220      Ut mihi Leucadiae fata petantur aquae!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1813)
load focus English (1813)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 1.665
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 4.1279
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.556
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: