This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur
earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi
maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue
rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae
ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus
delectantur consentiunt: siquidem et Menenius
Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur
reduxisse nota ilia de membris humanis adversus
ventrem discordantibus fabula.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.