This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata
(neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis
eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa
est tali initio. erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex
magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is mulieri olim
cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque
questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur,
spem dedit posse impelli et pluris conciliare: nec leve
auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo
apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. ergo
Epicharis plura; et omnia scelera principis orditur, neque
senatui quidquam manere. sed provisum quonam modo
poenas eversae rei publicae daret: accingeretur modo
navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac
digna pretia expectaret; nomina tamen coniuratorum
reticuit. unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea
quae audierat ad Neronem detulisset. accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile
confutavit. sed ipsa in custodia retenta est, suspectante
Nerone haud falsa esse etiam quae vera non probabantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.