[49]
satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus
accusatum esse Oppianicum uti1 honeste absolvi nullo modo
potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut
re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium
venerit2. nam Cluentius, iudices, primum nomen
eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is
erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium,
iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa,
certa res, unum3 crimen adlatum est. hic tum C. Fabricius4,
is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere
periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus5 vicinitatem
et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat,
frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de
homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat
ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum
quibus rebus possent6 defendere, idque a me ut facerem et
ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa
patroni omne periculum continebatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.