[56]
atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione
iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato
tamen habitus Oppianicum reum statim non fecit. voluit
cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos
venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia
conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent.
itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem
Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum
statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter
causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius non
modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis1 non adduxit
sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque
laudatoribus potuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.