[68]
Staienus ille
biennio ante cum1 causam bonorum Safini Atellae recepisset,
sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse
dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque
facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit.
quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad
cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset,
statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis
revertendum. itaque cum Oppianicum iam perditum
et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum2
excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus
autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet
iudici corrumpendi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.