[110]
nam
Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat,
cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam
non modo in patroni sed in lautioris1 advocati loco viderat?
qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum
L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque
desuefactam iam2 a contionibus ad veteris
consuetudinis similitudinem revocarat3, idcirco cuidam hominum
generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto
in odio postea fuit illis ipsis4 per quos in altiorem locum
ascenderat!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.