[146]
Vt tibi1 concedam hoc indignum esse quod
cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est
multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur2
discedi ab3 legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis
qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic
fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia
civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente,
sic4 civitas sine lege suis partibus ut5 nervis ac sanguine
et6 membris uti non potest. legum ministri magistratus,
legum7 interpretes iudices, legum denique8 idcirco omnes
servi sumus9 ut liberi esse possimus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.