[149]
certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen
defendi causam suam lege noluit1. itaque abicio legem,
morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab
huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam
in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego
ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se2 re ipsa
et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo
interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum.
non enim mihi haec causa sola dicenda est3; omnibus
hic labor meus propositus est quicumque hac facultate
defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum
qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt4, si
reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi
obsequor; neque ego5 legem recito neque hoc loco pro te
dico, sed ea quae a6 me desiderari arbitror non relinquam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.