[26]
cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus
meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt.
'Fvndvs' inquit '“qui est in agro qui sabinus vocatur.”'
satis verbose; cedo quid1 postea? '“eum ego ex iure Quiritium2 meum esse aio3.”' quid tum? '“inde ibi4 ego te ex iure manum5 consertum voco.”' quid huic tam loquaciter
litigioso responderet ille unde petebatur non habebat.
transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. '“Vnde tu me”' inquit '“ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.”' praetor6 interea ne pulchrum
se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur,
ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus
absurdum tum vero in illo: '“Suis7 utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite8 viam.”' praesto aderat
sapiens ille qui inire viam doceret. '“redite viam.”' eodem
duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos9
ridicula, credo, videbantur10, homines, cum recte atque in
loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem
statim redirent. isdem ineptiis fucata11 sunt illa omnia:
'“Quando te in iure conspicio12”' et haec13: '“anne tu dicas14 qua ex15 causa vindicaveris?”' quae dum erant occulta,
necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero
pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima
prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quid... quid ς: fort. ecquid
2 iure Quiritium Lambinus (cf. Gaium iv. 16): iureque codd.
5 manum Gellius xx. 10: manu codd.
8 ite Arusianus (s. v. it illam viam): inite codd.
10 videbantur rudebantur ς: ridebantur A
11 fucata ed. R: fugata codd.
13 et haec Naugerius (2): et haec sed codd.
14 tu dicas Halm: tudiciis σπ: tu dicus Aφω: tu dicis χψ: dicas Gaius
15 qua ex Gaius: qui codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.