[67]
qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa
nomen Catonis, remove vim1, praetermitte2 auctoritatem quae
in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere
mecum criminibus ipsis. quid accusas, Cato, quid
adfers ad iudicium, quid arguis? ambitum accusas; non
defendo. me reprehendis, quod idem defendam quod
lege punierim3. punivi4 ambitum, non5 innocentiam; ambitum
vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. dixisti
senatus consultum me referente esse factum, si mercede6
obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus
volgo locus tributim et item prandia si volgo essent
data, contra legem Calpurniam factum videri. ergo ita
senatus7 iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint;
decernit quod nihil opus est, dum candidatis8 morem gerit.
nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin9 factum
sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.