[70]
doce mercede; concedam1 esse
crimen. hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid
opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid
opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum
habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi2
benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque
adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum
est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios
candidatos adsectentur3 totos dies; a quibus si domus
nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno
basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur
et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista
adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non
solet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.