[79]
quaeris a me ecquid1 ego Catilinam metuam.
nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic
video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc
exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse
dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in
speculis2 atque insidiis3 relicti in capite atque in cervicibus
nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum
imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute
coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis
vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum
et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi
etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem
tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam
suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego
multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis
Ianuariis in re publica duo4 consules.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.