[10]
etenim
si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc
idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item
ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari
accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non
haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri
patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me
existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum
si consuli defuissem. qua re quod dandum est
amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non
secus ac si meus esset1 frater, qui mihi est carissimus, isto
in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita
moderabor ut meminerim me contra amici studium pro
amici periculo dicere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.