[9]
si te auctore possum, si nulla inertiae
infamia1, nulla superbiae turpitudo2, nulla inhumanitatis culpa
suscipitur, ego vero libenter desino3. sin autem fuga laboris
desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio
improbitatem coarguit, nimirum haec causa4 est eius
modi quam nec industrius quisquam5 nec misericors nec
officiosus deserere possit6. atque huiusce rei coniecturam
de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi
necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure
consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato
illum ipsum quem contra veneris causa7 cadere, noli tam
esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant,
nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.