Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Ipse grandaevum Cytherea proles
Portat Aeneas humeris parentem
Inter ardentis Phrygiae ruinas
Graia per arma.
5Lassus hunc templo Cereris vetusto
Ilium incensum repetens reliquit
Inter armatas Danaum catervas
Inter et enses.
Hostibus Teucros rapuit penates,
10Vexit et Troiae piceis carinis
Sacra per Scyllae rabiem voracis
Perque Charybdin.
Haec tamen postquam solio receptus
Victor Aeneas fuit in Latini,
15Coniugis pulchro recubans venustae
Pectore liquit.
Urbis at lumen Medices Etruscae
Petre, qui caros acie penates
Lyncea dulcis patriae tueris
20Hostis ab ense,
Tu geris Tuscam vigilans parentem
Mente quam nulla pateris quiete
Consulens rebus patriae teneri,
O pia proles.
25Hanc foves ulnis placidus benignis,
Semper hanc spectas oculis apertis,
Ne quis insultu veniens iniquo
Vulneret hostis.
Tuta iam Cosmi meritis supremis
30Illa nunc gratis humeris recumbit
Filii, et multis meritis superba
Fulget in orbe.
Gesta tu celsi sequeris parentis,
Petre, dum nullum renuis laborem,
35Ut pares longam patriae salutem
Atque triumphos.
Suevit ut Cosmus pater ille magnus,
Indiae notus populis, Iberis
Accolis cultus Scythiae et madentis
40Gentibus Austri,
Artium priscos revocas honores
Et faves divae studiis Minervae,
Praemiis doctas renovas Athenas
Litore Etrusco.
45Audit orator fluvium sonantem;
Arnus at sentit celebres poetas,
Tuscus ut vates Tiberis canentes
Audiit olim.
Sume quod ludens hilaris iuventa
50Numini fausto Medicis dicavi,
Thraciae chordas citharae sonoras
Pollice pulsans.
Pignus hoc nostri minimum laboris
Accipe, et vultu relegens amico
55Mitis afflatu faveas benigni
Sideris instar.
Versibus clemens Iovis aura nostris,
Delii sidus placidum faventis,
Lene sis astrum Paphiae serenae
60Mercuriique.


2. ad divam virginem Mariam quae Florentiae nuntiata nuncupatur

Aeterna o genitrix regis Olympici,
Quem tu virgineo pectore concipis,
Tunc cum dixit "ave" nuntius angelus,
Virgo, es praecipuum numen Etruriae,
5Hic cunctis celebris gentibus Italis,
Hic felix et ades gentibus exteris,
Concedisque pia voce petentibus
Optatum auxilium siderea manu.
Tyrrhenum decoras lampade lucida
10Hac virgo populum culta sub aede; nunc
Hic maior tripodis numine Delphici
Ara est, cornigeri nobilior dei
Haec fonte est Libyco, denique quercubus
Dodonaeque sacris notior omnibus.
15Templis ditior haec est Epidauriis
Delubris Iovis et maior Olympii.
Exustos aliquos febribus aridis
Tu sanas manibus fausta salubribus,
Aestus abiiciens artubus igneos
20Aetnaeis nimium persimiles iugis.
Morborumque abigis pestiferam luem,
Si quando incubuit pectoribus virum
Vel contagio vel temporis impii
Execranda sitim vis rabidam ciens,
25Fibras luctificis ignibus ambiens.
Contractos rigidis articulis foves,
Distendens solitum membra per ordinem,
Claudis restituis officium pedum,
Ut rectis hilares passibus ambulent,
30Et caecis tenebras luminibus fugas.
Obtusos aliis diva aperis favens
Sensus, ut patulis auribus audiant.
Clausis eloquium fundis ab oribus
Caelesti nimium nectare dulcius,
35Et quod melle magis tangit Hymettio.
Horum lingua potest findere marmora,
Plumbis visa mihi obtusior omnibus.
Te clamat miseris navita vocibus,
Si vidit variis fluctibus aequora
40Spumosisque vadis cana tumescere,
Convolvique nigris aestibus omnia,
Visis flaminibus naufragium timens;
Auscultasque virum vota precantium,
Sive hi vulneribus letiferis iacent
45Perfossi galeis non capita abdita
Securis, vel habent pectora saucia
Non sananda manu sive Melampica
Chironis vel ope, aut arte Machaonis.
Audis diva preces pectore supplici
50Effusas hominum extrema videntium et
Mortis supplicium, nocte natantibus
Iam iam luminibus luce sub ultima.
Haec miranda facis, virgo perinclyta,
Quae Lesboa nequit iungere barbitos
55Nervo nunc tenui versibus arduis.
Terras frugiferas, velivolum mare,
Caelum nubiferum, claraque sidera
Clemens innumeris tu meritis reples.
Sincerum validis me, dea, viribus
60Conserva, et solidus sit vigor artuum
Totius generi stelligerae domus.
Sensus aetherii mentibus haereant
Et voces placidis moribus insonent,
Quae cunctis placeant gentibus et deo.


3. ad divam virginem Mariam quae Florentiae nuntiata cognominatur

Angeli mira nitidi salute
Fertilis mater subito momento
Mixta non ulli generi vitorum
Concipis alma.
5Spiritus sacris uteri latebris
Semen infundens hominum salutis
Pignus aeternum tenero reliquit
Virginis alvo.
Hinc et haud altis thalamis recumbens,
10Nixa nec spondae tabulis eburnae
Nec toris pictis Tyriove tinctae
Murice lanae,
Sed super faenum paris alma prolem,
Quae, ne in obscurum rueremus Orcum,
15Caede crudeli, proprio redemit
Sanguine vitam.
Inde complexum niveis lacertis
Tu foves natum gremio tepenti,
Lacte caelesti simul et fluenti
20Nectare pascens.
Hos tuo servus modulos fidelis
Numini adscribit, genitrix, sacrato;
Hoc pia munus capias rogamus
Mente profusum.
25Non mihi docti statuae Myronis,
Mentoris non sunt operosa signa
Ulla, Lysippi tabulae aut Apellis,
Nec Polycleti.
Non meis fulgent loculis lapilli,
30Quos maris splendens tulit unda rubri,
Non lapis nostra Parius sub arca
Clauditur ullus.
Multa non auri resident talenta,
Non ebur nobis niveum Syene
35Misit evulsum ex elephantis ore
Dentibus albis.
Divites fulvos tripodas ferentes
Dent novos arae calices calenti,
Lucidis gemmis pateras rigentes
40Pondere multo.
Aureos pelves teretesque lychnos
Tecta suspendant laqueata circum,
Vasa dent reges rigidasque fulvo
Lampadas auro.
45Offerant arae varios tapetas,
Sericas vestes, Tyrii coloris
Purpuram multam, variata pictis
Gausapa filis,
Arma victores foribus reponant,
50Cereis aras onerent figuris,
Fumidas dites repleant acerras
Ture Sabaeo.


4. ad Marsilium Florentinum philosophum Platonicum clarissimum

Rugas pone tua fronte, severior
Marsili, atque libros pone Platonicos,
Quis nunc invigilans sic tibi comparas
Nomen perpetuum sagax.
Non hic sidereos caelicolum polos,
5Non tractus rutilos aetheris ignei,
Non hic multivagum perlegis aera,
Nimborum et volucrum plagam,
Non aequor tumidis fluctibus imminens
Terrarum exitio, rursus ut alveo,
Quae fundit gravidis nubibus, accipit
Late prodiga flumina.
10Non hic omniferas perlegis undique
Terras assiduo vomere saucias,
Non mores hominum clara videntium.
Recto sidera vertice,
Sed quae nunc lyrico pectine ludimus,
Ne tempus celeri diffugiat rota
15Sic immune operum, mitis Apollinis
Laurus despiciam ut sacras.
Non hic Pindaricos aspicies lacus,
Sed rivum tenuem gurgitis aridi.
Non sentis numeros Orphea nectere
Maternos citharae modis.


5. ad Ginum Caponem civem Florentinum de se bene meritum

Maxima, Gine, tuo cepi solacia rure
Urbanis fessus prope rebus.
Sepositis paulum laxavi pectora curis
Atque quies menti brevis haesit.
5Lenia iucundos tribuerunt otia lusus,
Estque hilaris lepor auribus haustus,
Atque sales placidi tremulos movere cachinnos,
Lusit lautae copia mensae;
Civilesque fuere dapes et agrestia dona
10Pomaque ramis lecta sub altis.
Inculti agricolae versus cecinere protervos,
Corpora lassavit pila iacta;
Robustaque gravem discum promittere dextra,
Plebi cura est grata torosae.
15Cura fuit capreos cursu superare fugaces,
Saltu haud tardos vincere cervos.
Ipse modo in viridi lentus tellure iacebam
Excipiens patulae arboris umbram,
Et modo captabam silvas et olentia prata
20Et leve murmur aquae salientis.
Affuit hac Genius Charitesque in luce faventes
Nympharumque chori dryadesque.
Capripedes Fauni, Panes, Satyrique procaces
Lydis coetus saltibus addunt;
25Arnigenaeque deae laetas duxere choreas,
Naias hic coniuncta Napaeae.
Alterna valles nympharum voce resultant
Et rupes resonant latebrosae.
Haec sine nube dies niveis numeranda lapillis
30Munere, Gine, tuo alba cucurrit.
Cras Florentinam referes te Ginus in urbem,
Impedietque pedes toga longa.
Hic privata tenet pariter te et publica cura,
Gentis gloria magna Caponae.
35Hic Nerius genitor nomen laudemque paravit
Pro patria subiens onus omne.
Hanc propter duxit per densa pericula gressus
Intrepidum gladiis caput obdens.
Ipse toga eminuit patriae inter moenia multis
40Insignis meritis bonus heros.
Saepe suae patriae varios conversus in hostes
Tuscas duxit in arma cohortes.
Rettulit ipse etiam vicino ex hoste triumphos,
Civis et imperium auxit Etruscum.


6. ad Antonium Posbonellum, virum ingenui studii peritissimum

Luteo stratis roseis amictu
Arce Tithonus residens Eoa
Vidit uxorem rutilas agentem
Voce quadrigas.
5Tum senex divam Phrygius nitentem
Strinxit infirmis mediam lacertis,
Eius infigens teneris labellis
Oscula mille.
Lucifer stellis radians fugatis
10Nuntius genti rediit caducae,
Mane praedicens croceum recenti
Praevius ortum.
Iam levis summas movet aura frondes
Arborum, ponto veniens ab alto,
15Et quatit florum tremulum cacumen
Omnia lustrans.
Ales et rubra niger ipse crista,
Excitans somnis homines sepultos
Dulcibus lucis cecinit propinquae
20Versibus ortum.
Vocibus silvae querulis virentes
Omnium late volucrum resultant,
Et cavae valles avium canora
Carmina reddunt.
25Corpus e pictis thalamis quietum
Iam vigil tollas, iubeo, poeta,
Et domo pellens tenebras inertis
Lumina funde.
Hic velim sumas Phariam papyrum,
30Sive membranae bicoloris orbem,
Sepiam nigram calamosque leves
Posce lyramque.
Mox canas sollers fidibus Latinis,
Quos heri dulces modulos canentes
35Legimus, quondam quibus usa fertur
Lesbia Sappho.
Sic tuis gratus venies amicis,
Gloriam cautus celebrem parabis;
Sic eris nostro memorandus aevo,
40Clarus ubique.
Sic nigras mortis tenebras opacae,
Sic ratem cani fugies Charonis,
Pallidos umbras, Stygiam paludem,
Tartara pulla.
45Thracius vates citharae potenti
Calluit cantu scopulos movere
Collibus raucis Rhodopes et altas
Ducere silvas.
Dum petit sedes Erebi nigrantes,
50Coniugem tristi revocavit Orco,
Saeva placavit numeris sonoris
Pectora Ditis.


7. ad Antonium Posbonellum Insubrem, virum ingenuum

O fax Insubriae micans amoenae,
Ingens Castalidum decus sororum,
Antoni, lege maxime rogamus,
Quos molli recubans modo sub umbra
5Lusi versiculos super virentes
In pratis violas locis apricis
Propter fluminis impetum sonantis,
Dum Phoebus rutilis caput coruscum
Praecinctus radiis pari refulget
10Sublimis spatio inter Hesperumque
Auroraeque sacras domos Eoae.


8. ad eundem Antonium

Antoni, Aonium decus,
In nostris salibus condita veritas
Stat fucata coloribus,
Ut fulgent variis floribus arbores
5Fontes irriguos prope.
Mox ramis oritur fetus amabilis
Delectans hominum labra,
Hyblaeisque favis melleque dulcior.


9. ad Gentilem Urbinatem, virum ingenuum | epigrammatumque scriptorem

Pomiferis Autumnus agris sibi pampini corona
Pingues premebat sordidus capillos,
Mustaque calcabat tum mollia tibiis lutosis,
Fructus legebat palmitum calentis
5Decoctos Phoebi radiis, simul hispidos colonos
Ad durum opus rauco ciebat ore,
Ad consueta trahant tauros iuga providi gementes,
Terram virentem saucient aratris,
Ut sulcis Cerealia semina contegant apricis,
10Fruges et anno praeparent sequenti.
Lucebat sacris altaribus ignis et rubebat
Tunc ara fuso victimae cruore.
Vota Pales et cetera numina ruris audiebant,
Voces precantis tum pias coloni,
15Multiplici + cremeras + ut faenore compleant avitas
Fruges agrestes areas replentes.
Gentiles, Heliconis gloria lumen et voluptas,
O cultor Haemi verticis virentis,
Dulcis amicitiae primum mihi mense foedus ictum
20Hoc fuit tecum, praepotens amice,
Quam suasit Librae sidus mihi temperans diei
Et noctis horas mutuam futuram.
Autumni cunctis hanc messibus anteponimus nos,
Fetus magis quae fertiles reportet.


10. ad Bartholomaeum Scalam rei publicae Florentinae | scribam peritissimum

Nunc te, diva, precor cape, Polymnia,
Argutas resono carmine tibias,
Quaerens Bartholomaei
Nunc Musis pluteum sacrum.
Huius blandiloquis vocibus obsecro
Aurem et dulcisonis cantibus imbue;
Noster quo sit amicus,
Gratis expete versibus.
5Huic si cura sedet pectore publica
Ut semper solita, aut cantat Apollini
Cirrhae victor in antro
Laudes pectine eburneo,
Exspecta vacuum, quando negotia
Paulisper fugient, cum venit Hesperus
Oetae vertice fulgens
Et pacem referens viris.
Non te difficili pondere comprimo;
10Non te vexat onus pergrave, ut arbitror.
Causam, diva, tuere
Hanc quaeso facilem tibi.
Delphinas lyra iam flexit Arionis,
Venerunt hilares undique beluae
Latum per mare dulcis
Allectae modulis chelys.
Thebarum citharae moenia cantibus
Amphion posuit, duraque marmora
Tangens pollice chordas
Movit montibus arduis.
15Construxitque lyrae Dardana Delius
Iam Troiae altiloquis Pergama versibus.
Auritae Orphea quercus
Sectatae e Rhodopes iugis.
At Scala ingenuis mitior artibus,
Lumen laurigeri conspicuum chori,
Sacro pectore Musis
Nil durum facilis gerit,
Musarumque preces audit amabilis;
20Se quicunque colunt, hos amat et sibi
Sollers undique quaerens
Iungit moribus optimis.


11. ad magnificum Petrum Medicem Florentinum | optimatem de re publica bene meritum

Lydiae gentis, Medices, columna
Firma ferratis adamante nodis,
Petre, cui scribam numero virorum
Te magis aeque?
5Civis haud regem pateris vocari,
Nomen odisti domini superbum,
Et fugis fastus tumidos tyranni
Nomina damnans.
Negligens vanos populi favores,
10Non ducis laudas titulos potentis,
Nursiae nec tu nimium fugacis
Uteris aura.
Publicae curam assiduam salutis
Pondus et carae patriae ferentes
15Fama privatis titulis diremit
Voce perenni.
Civibus non es numerandus ergo,
Seu magis prisci placeant Quirites,
Sive Romanos memores colonos
20Gentis Etruscae.
Sedibus sacris igitur deorum
Cur Petrum Lydum dubitem locare,
Ture fumantes onerans Sabaeo
Impiger aras?


12. magnifico viro Petro Medici Florentino | optimati de re publica bene merito

Iam tandem optatos iterum spectamus Etruscos,
Tyrrheno siccam pellimus amne sitim.
Iam iuvat en liquida perfundere corpora lympha,
Arida nunc vitreis membra rigamus aquis.
5Appenninae Arnus delapsus ab aggere rupis
Saxosis fundit flumina prima iugis.
Indeque frondosas tingens aspergine silvas
Muscosis tangit praedia Tusca vadis.
Dein auro rigidam gestans Florentia vestem
10Hic in arenosis rupibus alta sedet.
Aurea formoso crepitant huic bractea vultu,
Auricomum cingunt lilia rubra caput.
Hic, ubi sunt aedes latebroso in margine ripae,
Romani statio militis ante fuit.
15Hic, ubi tensa prius tentoria cana fuerunt
Structaque non alto culmine parva teges,
Auratis trabibus nunc alta palatia cernis,
Divitis hic populi tecta superba vides.
Hic, ubi nunc cives celebrant fora rauca togati
20Passibus et lentis tempora longa terunt,
Errabat laetis armatus miles in agris,
Carpebant celeres utile gramen equi,
Tondebat viridem fecundis vallibus herbam
Discurrens varium lata per arva pecus.
25Hic, ubi pugnaci dictator Sulla cohorti
Innixus vallo bellica iura dabat,
Nunc, Petre, aurifera populos in pace gubernas
Urbanaque toga conspiciendus ades.
Tu renuis regnum malens privatus haberi,
30Publica sed sapido pectore cura sedet.
Non tu sceptra geris civili regia dextra,
Verba tuis non das imperiosa viris;
Imperium sed habes hominum per corda repostum,
Regna tamen populi pectore cultus habes.
35Hunc potes, ad calidum, si vis, transmittere Gangen;
Ad Gades si vis mittere, perget ovans.
Non ita plaudebant cunei suffragia Magno,
Cum iuvenis Romae laurea serta tulit,
Ut tibi dulcisonis cives assensibus omnes,
40Vocibus et laetis plebs tibi Lyda favet.


13. magnifico viro Laurentio Medici Florentino primati

Mirifico luxu valvis sublimis apertis
Astrigeri patuit regia celsa poli.
Innixus solio gemmis lucente coruscis
Iuppiter omnifera fronte serenus erat.
5Astiterat Iuno dulci sociata marito
Suavibus effundens mitia verba iocis,
Atque novi incipiens antiqua ab origine mundi
Ridebat summi lenia furta Iovis.
Phoebus inauratos fundens per colla capillos
10Argutae tetigit pollice fila lyrae,
Qui septem vocum referens discrimina nervis
Ducebat dulci sidera cuncta sono,
Cantabat summi victricia gesta Tonantis,
Cum rutilo anguipedum fulmine turba perit.
15Mars aderat non arma gerens nec noxia tela,
Sed pulchro Veneris fixus in ore suae,
Incumbensque genu tendebat molliter arcum
Aliger expromens spicula saeva deus.
Nunc hos nunc illos telis confixit acutis,
20Sed non ardenti tacta Minerva face,
Cum pater omnipotens, nutu qui concutit orbem
Et quatit omnifica tela trisulca manu,
Signifera terras despectans arce iacentes
Vertit in Hesperium lumina bina latus,
25Sidereosque oculos Tyrrhena per aequora volvens
Praedia tum Lydi spectat Etrusca soli,
Visaque purpureo Florentia vertice fulsit
Cumque illa Medicae clara propago domus,
Insignemque videt Petrum Cosmumque parentem;
30Illorum subeunt inclyta facta virum.
Imperat extemplo non longa silentia cunctis
Iuppiter his solvens ora serena modis:
"Nullane tam clarae stirpis monumenta manebunt,
Restabunt Medicae pignora nulla domus?
35Ergo nihil patriam meritis ornasse decoram
Profuerit, nihil his maxima gesta merent,
Semper et intentos ad publica commoda cives
Et rebus patriae consuluisse suae?
Nil prodest taetros pepulisse ex urbe tyrannos,
40Raptores patriae vindice lege premi,
Communes campos vacuasse nocentibus herbis,
Lurida ne florens plebs aconita bibat,
Huic semper pacem et laetos quaesisse triumphos,
Artibus hanc semper excoluisse novis,
45Aedibus insignem lautis et mole superba
Fecisse, ut tangat machina celsa polum?
Quid prodest coluisse deum pietate fideque,
Fundasse in patria ditia templa sua?
Quae meritis aut ora vacat, quae terra reposta
50Non sentit Cosmi maxima facta mei?
Ille per abductos Solymos pia templa locavit,
Ornatur donis terra fretumque suis.
Praemia si digno pensantur nulla labori,
Virtutem vanam quis coluisse velit?
55Ergo Petro egregiam prolem Cosmoque nepotem
Nunc pro tot meritis praemia digna damus.
Hic erit ille genus decoret qui laude paternum,
Qui non a claro degenerabit avo,
Huncque super proles Medicum generosa virescet,
60Palmes et hic Laurens aurea poma feret,
Virtutemque colet Medices Laurentius omnem
Etrusca tanquam cultus in urbe deus."
Sic ait et picei torrentis pignore firmat
Per Stygios iurans terque quaterque lacus.
65Assensere dei iucundis plausibus omnes
Laetitiaeque edunt pignora firma deae.
Ac simul est infans genitus cunisque locatus,
Vagitus tremulo cum dedit ore novos,
Florigeris nymphae implerunt cunabula sertis,
70Cinxerunt tenerum laurea serta caput.
Nectareo Aonides lactarunt ubere Musae
Inque sinu Charites enutriere suo.
Gratiaque amplexu dulci fovet atque decorem
Per roseas gaudet fundere diva genas.
75Dat formam Cypris, culti Cyllenius oris
Nestoreos lingua promere posse favos.
Hunc etiam aspiciens pharetratus forte Cupido,
"Militiae nostrae tu quoque", dixit, "eris;
Fortunatus eris placido sub amore puellae,
80Impediet blando comis amica iugo";
Gradivusque pater validis dat robur in armis,
Arbitus erudiit docta Minerva datis.
Dat citharam vati sublimeque carmen Apollo,
Pectoreque ut sapido nil nisi grande gerat;
85"Imperiumque hominum per pectora", dixit, "habeto",
Natali arridens Iuppiter ipse tuo.
Assensit vultu coniunx festiva benigno;
Abfuerat gelida falcifer arce senex.

1 Antonii Geraldini Amerini liber carminum ad magnificum | Petrum Medicem Florentinum optimatem de Republica | Florentina bene meritum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: