This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Diuas, quae Paphiam deam colentem
Siluas Idalii et nemus Cytheri
Formosam faciunt Apollinemque,
Musas, Pallada Liberumque patrem,
5Nostris praeposui tribus libellis,
Qui Christum Herculea canunt figura,
Cuius tu imperium geris uicemque.
Iccirco hunc tibi, pontifex, dicamus,
Orbes quem decimum uocant Leonem.
10Ne te mouerit alteri quod olim
Hic a me fuit Hercules dicatus!
Est Christus modo, quem refers leonem,
De Iudae catuli tribu leonis.
Hic omnes superat feras et omni
15Prostrato leo parcit et pusillo.
Res haec magnanimum decet leonem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.