Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


14.

Paret victus amans blandiciis Amphitrionius,
Nactusque exanimem, quam expuerat iam mare, purpuram
Infecit Tyrio primus ovem murice candidam


15.

Aspice ut aureolus virides intermicat herbas
Virgatisque nitet maculis, insignis et ostro,
Pulchra velut variis distincta coloribus Iris
...
Et tenui formans orsum se involvit amictu


16.

... sit quanta potentia matris
Naturae hinc parvo perdiscas munere nec te
25Reddant quae vulgus temere miratur hiantem


18.

Desuper explorant, nostris licet omnia Phoebus
Eripiat rediens oculis, solusque diurna
30Lampade collustret coelum, mare, nubila, terras;
Unus pro cunctis fulget, fluit inde quod usquam est
Luminis, inde calor manat, pater omnibus idem est,
Omnibus idem animas afflat, quaecumque moventur,
Seu suspensa levi fugiunt per inania lapsu,
35Squammea seu penetrant fluctus errantque per aequor
Immensum, vel qua solidus se colligit Orbis.
Noctifuge, aurato qui laberis aethera curru,
Luciparens, frugumque potens, per te omnia primum
Exoriuntur, alisque idem quodcumque videtur,
40Sive hominum, pecudumque genus, seu turba volucrum,
Pabulaque, et ramis dense frondentibus arbor:
Salve magna Iovis proles, caeli decus ingens
Cuncta videns, quae sunt, quae mox ventura trahuntur,
Quodque fuit, reges insignes, oppida et arces,
45Bellaque, et ingentes strages, partosque triumphos


20.

Cornibus exiguis prorupta veste volucris
15Argutum caput aethereas ostendit in auras,
Dissimilique alas incenso nitore coruscat
Caerula namque viret pars haec, pars lutea parsque
Illita purpureisque notis minioque refulget.
Editaque in lucem primum male firma nec alis
20Freta suis, stat mollis adhuc et fixa moratur
Mox durata die sursumque elata revisit
Unde viget quodcumque movetur, lumina solis


21.

Teque nemus miseratur amicum, te quoque mollis
15Herba, tuis quae se ramis defendit ab aestu


24.

Omniparens natura, hominum rerumque creatrix,
Difficilis facilis, similis tibi dissimilisque,
Nulligena, indefessa ferax, te pulchrior ipsa,
Solaque quae tecum certas, te et victa revincis;
Omnia me nimis afficiunt, quo lumina cumque
5Verto libens, nihil est non mirum, daedala quod tu
Effingis, rebusque animam simul omnibus afflas,
Unde vigent, quaecumque videntur pabula, frondes
Et genus aligerum pecudesque et squamea turba


26.

Molliter acclinis rupes, mox ardua surgit
Et praecisa volat sub nubila celsa, sinusque
Pandit in immensum moles imitata theatri.
Altius hac nil est, nil hac muscosius usquam,
5Quodque magis gelida fessos refrigeret umbra,
Incendit Canis aestivas dum lampade terras,
Et frondosa fremunt querulis virgulta cicadis:
Inde vocant Tempe; locus est prope Crathidis undas
Qua septem caput attollens se montibus effert
10Nobilis et pingues spectat Consentia campos
Grande decus Calabrum ...
Illic certa piis domus est, procul unde locorum
Livor abit, sitis et fulvi insatiabilis auri,
Nec pavor exanimat, nec mentis futilis aestus
55Laetitia, aut mordaci extollit gloria fuco;
Omnibus at sincera fides, pietasque deumque
Relligio, et quicquid suadent haec tempora, queis me
Natum esse gaudet mens alterius praescia vitae


27.

Qui simul infusus, deformes undique cura,
30Diluit ardentesque exstinguit pectoris aestus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: