Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Othman me precibus Lilli Ferduccius urget
Ut referam Turco parta trophaea duci;
Scilicet huius opem speratque cupitque poetae
Carmine quae gessit non peritura manu.
5Huc feror, invitus licet; haec namque ipsa Latinis
Posse ego quam mallem dicere parta meis,
Et Venetis Turcos cessisse, Asiaque latere
In veteri, Europae deseruisse lares.
Non quia non meritus veniat Mahomettus ad astra
10Laudibus extolli Martis ubique comes,
Sed quoniam exosus sit eum tum pontificalis
Ipse chorus, Christum tumque qui in orbe colit.
Insequitur namque ipse omnis, cunctisque minatur,
Esse Phrygum referens se quoque gente satum,
15Deberique sibi quae stirps tenuisse Quirini
Dicitur, et Caesar quidquid ad usque Thylen.
Res est vera, tamen gestarum gloria rerum
Non modo cum nostris, sed sibi cum Lyciis,
Cum Medis, Phrygibusque suis, quique illa sequuntur
20Iura, dedit primus quae Mahomettus eis.
Excipit hic nullum populumve ducemve; subegit
Nuper et in Cilicum sceptra superba sinu;
Quin etiam Persas cumulato milite caedit,
Et cogit gladiis flectere colla suis.
25In Scythicos autem reges quae castra paravit,
Perdidit excelsas quot sua dextra domos!
Hic, ut Alexander, nec Graecis parcit, ut altum
Imperium titulis augeat et meritis,
Nec reliquis, quoscumque videt meliora fovere
30Regna; cupit dominus solus in orbe coli.
Exosi hunc certe sumus hac aetate Latini,
Annibalem veluti Roma vetusta fuit.
Sed post fata hominum totidem totidemque legetur
Sponte, ut et Annibalis nunc quoque facta legunt.
35Haec quot ubique manu temptabunt scribere larga,
Quae hoc aevo infractus dux Mahomettus agit!
Quae quamquam invitus nunc scripsi, invitus in hostem
Laudandum veni, non nisi vera tamen
Facta viri ingenio, nummisque et milite multo,
40Et terra et pelago qualiacumque refert;
Sed quia discordes etiam sua fata Latini
Exagitant rebus desidiosa novis,
Et Christi quisquis cruce tectus debet Amyram
Perdere, et interdum mente manuque fovet.
45Hoc gravius multo debet sine pace videri,
Hoc quoque ego his scriptis commonuisse velim,
Ut quia discordes populos grave perdit Amyras,
Concordi nostri se tueantur ope.
Haec ratio, ut referam quae gesserit hactenus ille,
50Me cogit, videant ut sua damna mei,
Visaque formident, et formidata secare
Constituant animis in sua iura piis.
Fer, Mahomette, precor, patienter si tua Lillus
Facta velit scribi, cum mea damna queror.
55Namque novae Romae satus et de stirpe superba,
Quam mallem rueres, quam superasse meos!
Quin et ab Italico cretus patre, quam tibi mallem
Praecipere Italiam, quam metuisse tuos!
Imo, ubi sim Christi leges et iussa secutus,
60De Mahomettana nil mihi gente sapit.
Quae tamen egregie gessisti, ea laudo, sed esse
Haec tua, nec placuit, nec placuisse potest.

1 in Amyrida, nomine Othman Lilli Ferduccii

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: