Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. egloga macaronica, interlocutores: Tognazzus, Bigolinus, | Simon, Scaramella

1 Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra,
Castroni similis teneras cum masticat herbas,
Quas fantasias animo subvolvis adessum?
Nonne soles faciem mihi promere semper alegram?
2 5Deh, Tognacce, precor, noli mihi rumpere testam:
Si meus esse cupis charus compagnus ut ante,
Discede atque tuum cura sequitare caminum.
3 Dextrius, o Bigoline meus: quae verba, diavol,
Nunc baias? Sic vis me ad primum pellere tractum,
10Qui paterer pro te rostiri nostra corada
Sive meus poni pro te magonus alessum?
Ergo malenconicus quare stas dicere voias.
4 Quod, macarone, mihi poteris donare socorsum,
Qui tibi non scires capiti cercare pedogios?
15Tu non sufficeres mihi descalzare stivallos,
Et, merlotte, putas me consolare parolis.
5 Si non sufficerem te discalzare stivallos,
Forsan sufficiens essem cavare budellas.
Quid, manegolde, umquam mecum bravare putabis?
20Scis modo quid cercas: malannum seu malapascha,
Quam dabo ni cessas tales parlare parolas.
6 Si, Tognazze, tuum veles seguitare viazzum,
Inter nos talis non orta baruffa fuisset.
7 Quis dedit impazzum? Tibi sum duo brachia longe.
25Sed scio quid quaeris: te unum cornale cavaret
Extra frenesiam, quod nunc tua schena provaret;
Tanta tuo certe fugeret de ventre matana.
8 O Tognacce, nisi guardas quae dicis, amici
Non erimus: taceas faciesque tacendo belopram.
9 30Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.
Guarda istam frascam quam magna superbia cepit!
Namque suus pater est villa camparus in ista,
Elatam portat frontem cristamque levatam,
Ut gallina solet si grossum fecerit ovum.
10 35Tu mihi non unum fecisti displicimentum,
Sed tantos, quod iam non suportare valemus.
11 Scilicet andamus vignas taiare novellas,
Ut de nocte meas taiasti, perfide, plantas
Ac nocte in alia venisti more ladronis
40Gallinisque meum gallisque polare vodasti.
Sed doleo cagnam tunc non habuisse briossam,
Quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.
12 Me robasse tuas gallinas? Doh, codesella,
Non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno,
45Et iactans plenum te dicis habere polarum?
Nempe tuis habeo galinis grande bisognum.
Sed quis nesciret te barba trovasse Ianolum
Quod stabas quandam nascostus retro pioppam,
Ut sibi vix natum posses robbare caprettum?
50Ille sub umbrosa fingens dormire nosaro,
Dum pascolabant spinosa per arva capellae,
Te non credentem summissa luce videbat;
Et dum calcagnis conares ire leziris
Atque capretinum veles griffare propinquum,
55In pede saltavit sumpto bastone defattum
Teque bonis stringhis fecit deponere praedam.
13 O quales dicit baianas hic bosiardus!
Dicere praesummis me bastonasse Ianolum?
14 Hoc scio, sed melius tua scit schennazza provando
60Iudiciumque huius rei monstratur adessum,
Namque piantonem scorzasti tergore virdum.
15 Deh, facies benum tales non dicere cosas,
Nam cum cervello rupto fors ibis acasam.
Non ego spoiavi media sub nocte picatum,
65Quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.
16 Ergo si piccant ladros, piccaberis ipse,
Teque meum iuxta morem spoiabo ladronem
Nec tibi promitto solettam linquere bragam.
17 Fac sennum matti: taceas, Bigoline, nec ultra
70Me stigare velis, ne te cagasanguis acoiat.
18 Hunc possis cagare, simul quoque caga coradam.
19 Non plus suporto: summe hoc; expecta, ribalde,
Quo fugis? Hoc aliud cum spallis carpe garofol.
20 Heu heu, non talem tibi parco, ribalde, zucadam,
75Hic etiam tuus est, ahn ahn, sta salde! Quid inquis?
Non facio stimmam de te, poltrone, ceresam.
21 Non facies stimmam? Talem me ferre pugnadam?
Certe non patior; si possum supra ganassam
Hanc dare tartufolam ... guarda: tuus hic, tuus iste.
22 80Quid bravare putas? Heu, casco, parce, Tognacce,
Heu heu, ne facias, oyme, oyme, desine, quaeso,
O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae!
23 Ahn ahn, calarunt zanzae? Anchora superbis?
Ast etiam tu vis repetare: quid esse putabis?
85Es nondum sacius? Volo te tractare dasennum.
24 Me, Tognacce, sinas, horsu, dolor heu nimis asper!
25 O Scaramella, audis? Clamorem sentio magnum.
26 Heu, quia testiculos striccat, quis praebet aiuttum?
27 Curre cito, Scaramella! Quis est? Hunc esse Tognazzum
90Suspicor et dudum sensi combattere verbis.
28 Curro, tuque tuum mihi trade, tonelle, tracagnum.
29 Me, Tognacce, sinas, non, non, si perdere vitam
Deberem, volo me deffendere, non potes ultra?
30 Non, Bigoline, viam cepisti ... me, oyme, superstas!
31 95Sta, manegolde: superveni, volo rendere pugnos.
32 Te bene guardabis; quid vis? Meus oyme galonus!
33 Expecta donec pedibus tibi panza foletur.
34 "Giap giap", heu, quales facis amolare corezzas!
Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes.
100Heu, mea panza dolet: "slof slof", ego creppo daverum.
35 Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat,
Hunc padire tibi faciam ... sed, brutte ribalde,
Oybo, cagas: merdam faciam magiare; saporem
Summe, ribalde, tuum, mangia: non est bona? Mangia!
36 105Oybo, nimis puzzat, glo glo, meschinus anego;
Non, Bigoline, bona est, prius est biasanda, repossum
Da, Bigoline, precor. Mi, mi Scaramella, socorsum
Fer, quaeso: cernis quantum male tractor ab ipso.
37 Scaramella, tibi non feci despiacimentum.
110Nescis quam peius hic me tractavit adessum.
38 Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva, dico!
39 Fac mihi promittat me non offendere quando
Laxatus fuerit: vis hoc promittere? Parla!
40 Hic bene promittet: non sic, Tognacce sodalis?
41 115O Scaramella, nimis fuit haec iniuria grandis;
Attamen ista tuum ponatur propter amorem.
42 Surgite, pastores, vestras quoque tangite dextras.
Tu, Bigoline, manens lassivas pasce capellas
Tuque, Tognazze, tuum voias seguitare viazzum.
120Et iam Phoebeus liquidis sol stuffat in undis.


2. altera egloga, interlocutores: Pedralus et Tonellus

43 O fortuna mihi tantum perversa, ribalda,
Quae tam promittis, post haec non illa videris,
Qua causa tanti pro te mihi dantur afanni?
Tu puzolenta omni merdosior es cagatori,
5Quamvis nonnullis videaris zuccarus esse,
Quos omnes istos capiat cagasanguis adessum.
Stentavi frustra tibi pro servire malignae,
Tuque meam testam voltasti more civettae,
Nec patior tantum schernum tantumque pudorem,
10Sed, nisi te laxo, me carboncellus amazzet.
44 Quid sic turbatus facis hac, Pedrale, sub umbra?
Nunc procul audivi te suspirare dolentem.
Deprecor ut quod habes voias buttare deforam:
Tu bene cognoscis parum nos esse parentes,
15Nascitur in nobis ac numquam deshonor ullus;
Tu scis quam savius villa reputatus in ista
Consilios praesto tuta cum mente piandos.
Si proprias ergo mihi vis depromere doias,
Forsitan altorium quemquam donare valebo.
45 20Nunc nunc sperabam quod me tentare venires,
Ut faceres etiam me desperare plusoltra.
O Tonelle, benum facies te tollere nostros
Extra pedes voiasque tuum seguitare viazzum.
Ad corpus sancti - quod blastemabo ... lupini,
25Hinc abeas, Tunelle, nisi vis rompere testam
Hoc in trambaio, post haec cridabis "oy, oyme".
46 Non dixi, maruffe, tibi quantum es grosolanus?
Scire tuas poenas cerco pro ferre socorsum,
Tuque vis ad primum tractum mihi rumpere testam?
47 30Deh, videas videas, non magnus bastat afannus,
Qui mihi coradam banda rosegavit ab omni,
Si non ipse etiam pro me tribulare veniret.
Hic, poltrone, mane, volo me sborrare dasennum.
48 Vade pianinum, quaeso, mi chare Pedrale,
35Iam non ira quidem stravacatur more ledammi.
49 Non ego suporto, mihi si code sella veniret,
Etsi deberem subtilem perdere bragam,
Quam soleo festis tantummodo ferre diebus.
50 Horsu, ne facias! An nescis qui sumus? Ergo,
40Mi Pedrale, tuum sic vis tractare Tonellum?
Num tua de proprio cascat mermoria sensu?
Nescis quod chari socii sumus atque parenti?
Vade retro, si vis: non feci, non ego dixi
Tam grandem cosam, per quam me battere debes.
51 45Non tibi de prima dixi quod sum tribulatus
Ac te debebas oculis distollere nostris?
Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam.
52 Do, Pedrale, tibi perdonum parte per omni:
Te bene cognovi nimium sburlasse dolorem
50Ac de cervello mentem butasse stravoltam.
Excuso te etiam si ad primam curris in iram,
Namque Andriolum quondam fratremque Maionem
Cognovi facili boriolos esse furore.
Ergo, Pedrale meus, precor, iram pone deorsum
55Magonemque tuum tanto de inflazzine cava;
Dicito cuncta mihi, quia sum tibi fidus amicus,
Ne Pedrale, velis tantum plorare. Quid inquis?
Nil parlas? Ego sum tibi donaturus aiuttum.
Et quamvis rodat cor tanto vermis afanno,
60Tu tamen ad charum compagnum dicere debes,
Ut possit cunctis in rebus pacificare.
53 O Tonelle, tibi vis me nunc dicere verum?
Tu unxisti musum vel forsan bene bibisti
Et mihi ne scio quo vis praedicate proleco:
65Non senza naspo poteris disvolvere filum.
Quos habeo dentrum quantum bene nosco dolores!
Non bastat quodme tormentant interiora,
Sed quasi sborratur medio de ventre fiatus.
Non tibi singultus, tibi nec suspiria dico,
70Qui per iter colli vellent exire deforas,
Sed, quia sunt troppi, tendunt sborrare desotta.
Attamen, hanc nostram postquam vis noscere poenam,
Si mihi sorbotolum das vini, cuncta recontam.
54 Si tibi non bastat vinum - quin? - summe fiascum:
75Tonellus tuus est, botazzolus atque lorettus.
55 Clo clo, quam bonus est! Refero tibi mille cotalas;
Tu quoque quin bibis?
56 Ecce bibo. Dic iam mihi cosam.
57 Credo scias, Tonelle, tamen tu essendo tererus,
Quod iam quinque anni passarunt, forsitan et sex,
80Cum Bertolinam sposavi mense Febrari;
Unde suam possum satis amplificare casadam:
De cunctis, dico, nullum cavando deforas,
Hi sunt de primis, habitant qui in valle, casatis;
Sunt bene staghenti, multum bestiamen habentes,
85Quo multas terrae mozzas in valle ledamant.
Sed baiare volens ad longum non bonus essem:
De Bertolina solum parlare bisognat.
Ipsa suo sensu tantum maturale tenebat,
Quod centum vaccas hora beverasset in una.
90Haec quoque bella fuit, sicut, Tonelle, videbas,
Cui pirontus erat vertex, aliquanto coputus,
Nasus distensus rampini more deorsum,
Nec sua stricta fuit nimium bochina, quod ipsa
Quando ridebat geminas toccabat oregias;
95Quam pulchros oculos - unus niger atque gazolus,
Alter bertinus, non sguerzus, sed sine luce -
Hos inficatos mihi saepe tenebat adossum,
Nec bene noscebam si me guardaret alhoram.
Sed non de in puncto in puncto bene dicere possem
100Quantum docta fuit grassos componere gnoccos.
Non bescurabo donec mihi vita manebit
Splendentem pellem manuum digitosque nitentes;
Ungues distensae quantum bene stare parebant,
Absque oregino purgare valebat oregias.
105At si narrarem totum, nimis esset afannus:
Quando recordo illam, meme desnembolo totum.
Tantos costummos habuit, quod quisque stupebat,
Ac in parte omni stranium mittebat odorem.
Vellem plus prestum quam Bertolina morisset
110Ammisisse omnes vaccas excepta Bonela.
58 O Pedrale meus, magnam tibi praesto rasonem:
Non intellexi quod Bertolina morivit;
Parce, precor, Pedrale, mihi, nam planco zenogium:
Nonquam pensassem quod te dolor iste piasset
115Atque soratorem flatus tibi nempe stopasset.
Est equidem verum quod talem perdere fomnam,
Deberes ungis semper sgraffare masellas.
Sum bene certus ego, tibi strania cosa videtur,
Maxime dum guardas osevellos ire per omnem
120Dispersos casam, quorum fuit illa magistra.
59 Parce, Tonelle, precor, tua si desturbio verba:
Talis, quem dicis, me scannacorus amazzat
Cognoscendo meos osivellos quomodo vadunt:
Hic vanga, hic zappa, illic badillus, aratrum,
125Quod iam tota domus vadit sotosora daverum.
60 Si voluit, Pedrale, mori, quid flere bisognat?
Sta sursum drictus, talem depone magonem!
Ne timeas, quoniam contato stamus in uno,
In quo tale quidem asbaccum bestiamen habetur.
61 130Heu, Bertolinam potero postponere numquam:
Quantum grassa quidem fuerant armenta per illam!
Non sic presto ussum stallae quandoque subintro,
Quod mihi paret eam stravacatam cernere zosum
Vel inter vaccas Brognolam sive Bonelam,
135Vel inter manzos Boldrinum seu Capriolum.
Non erat anchoram bene sol damatina levatus,
Quod surgens lectu saltaverat extra casottum,
Ante omnes cosas in poco tempore septem
Mangiabat panes, quod me ingrassare parebat.
62 140Iam, Pedrale, locum da tantis, si vis, afannis,
Plange modo quantum vis, iam sibi vita borivit.
Mocca tibi nasum, iam cessa plangere tantum
Et mecum venias villae, te namque civabo
Atque ovos faciam almancum sorbere viginti;
145Namque meum facio benum, contentor, eamus.


1 Tognazzus

2 Bigolinus

3 Tognazzus

4 Bigolinus

5 Tognazzus

6 Bigolinus

7 Tognazzus

8 Bigolinus

9 Tognazzus

10 Bigolinus

11 Tognazzus

12 Bigolinus

13 Tognazzus

14 Bigolinus

15 Tognazzus

16 Bigolinus

17 Tognazzus

18 Bigolinus

19 Tognazzus

20 Bigolinus

21 Tognazzus

22 Bigolinus

23 Tognazzus

24 Bigolinus

25 Simon

26 Bigolinus

27 Simon

28 Scaramella

29 Bigolinus

30 Tognazzus

31 Bigolinus

32 Tognazzus

33 Bigolinus

34 Tognazzus

35 Bigolinus

36 Tognazzus

37 Bigolinus

38 Scaramella

39 Bigolinus

40 Scaramella

41 Tognazzus

42 Scaramella

43 Pedralus

44 Tonellus

45 Pedralus

46 Tonellus

47 Pedralus

48 Tonellus

49 Pedralus

50 Tonellus

51 Pedralus

52 Tonellus

53 Pedralus

54 Tonellus

55 Pedralus

56 Tonellus

57 Pedralus

58 Tonellus

59 Pedralus

60 Tonellus

61 Pedralus

62 Tonellus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: